pronađen 364 Rezultati za: Holy Bible: Sacerdotes sacra vestimenta sua
Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes: et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. (Liber II Samuelis 15, 35)
Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus.) (Liber II Samuelis 19, 11)
Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes. (Liber II Samuelis 20, 25)
Banaias filius Jojadæ super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes : (Liber I Regum 4, 4)
Veneruntque cuncti senes de Israël, et tulerunt arcam sacerdotes, (Liber I Regum 8, 3)
et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum fœderis, et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo : et ferebant ea sacerdotes et Levitæ. (Liber I Regum 8, 4)
Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim. (Liber I Regum 8, 6)
Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, (Liber I Regum 8, 10)
et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam : impleverat enim gloria Domini domum Domini. (Liber I Regum 8, 11)
Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi. (Liber I Regum 12, 31)
Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quæ celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat : constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat. (Liber I Regum 12, 32)
Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait : Altare, altare, hæc dicit Dominus : Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt : et ossa hominum super te incendet. (Liber I Regum 13, 2)