pronađen 104 Rezultati za: Hit
Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis. (Liber Iob 28, 18)
Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job. (Liber Iob 42, 9)
Oculi ejus in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem ; rapere pauperem dum attrahit eum. (Liber Psalmorum 9, 30)
Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. (Liber Psalmorum 87, 1)
Intellectus Ethan Ezrahitæ. (Liber Psalmorum 88, 1)
et exiit ab Jerusalem, et occurrit eis in Amathite regione: non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus. (Liber I Maccabaeorum 12, 25)
Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est ; ei vero qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt: ita æstimandum est et in nobis. (Liber II Maccabaeorum 2, 30)
Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur. (Liber Proverbiorum 13, 13)
Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est. (Liber Proverbiorum 28, 24)
Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. (Liber Ecclesiastes 10, 11)
Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit: qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus. (Liber Ecclesiasticus 38, 28)
principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici. (Liber Isaiae 3, 3)