pronađen 22 Rezultati za: Fluctus
Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum. (Liber Isaiae 51, 15)
Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. (Liber Isaiae 57, 20)
Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt ; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud. (Liber Ieremiae 5, 22)
Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi: (Liber Ieremiae 31, 35)
Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus. (Liber Ieremiae 46, 8)
quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam: et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ ; dedit sonitum vox eorum: (Liber Ieremiae 51, 55)
Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt. (Prophetia Ionae 2, 4)
et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis: et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet. (Prophetia Zachariae 10, 11)
Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. (Evangelium secundum Marcum 4, 37)
fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in æternum. (Epistula Iudae 1, 13)