pronađen 12 Rezultati za: Firmamento
Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 7)
Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: (Liber Genesis 1, 14)
ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 15)
Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, (Liber Genesis 1, 17)
Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. (Liber Genesis 1, 20)
tu exaudies in cælo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena : ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi. (Liber I Regum 8, 43)
exaudies in cælo, in firmamento solii tui, orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum : (Liber I Regum 8, 49)
Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus ; laudate eum in firmamento virtutis ejus. (Liber Psalmorum 150, 1)
Vas castrorum in excelsis, in firmamento cæli resplendens gloriose. (Liber Ecclesiasticus 43, 9)
Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum: unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur. (Prophetia Ezechielis 1, 23)
Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea. (Prophetia Ezechielis 10, 1)
Benedictus es in firmamento cæli: et laudabilis et gloriosus in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 56)