pronađen 147 Rezultati za: Finem

  • Et post hoc dormivit: et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ: et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis. (Liber Ecclesiasticus 46, 23)

  • Et finem habuit Salomon cum patribus suis. (Liber Ecclesiasticus 47, 26)

  • Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem ; nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi. (Liber Isaiae 13, 20)

  • Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam. (Liber Isaiae 57, 16)

  • numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti. (Liber Ieremiae 3, 5)

  • Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam. (Liber Ieremiae 29, 11)

  • magnus est, et non habet finem: excelsus, et immensus. (Liber Baruch 3, 25)

  • Quia hæc dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerant. (Prophetia Ezechielis 29, 13)

  • Post finem mensium duodecim, in aula Babylonis deambulabat. (Prophetia Danielis 4, 26)

  • Igitur post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos ad cælum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi: quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 4, 31)

  • Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem. (Prophetia Danielis 7, 26)

  • dixitque mihi: Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum. (Prophetia Danielis 8, 19)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina