Mosaico decorativo

pronađen 1655 Rezultati za: Filii Aaron

  • Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. (Liber Numeri 3, 10)

  • et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. (Liber Numeri 3, 17)

  • Filii Gerson: Lebni et Semei. (Liber Numeri 3, 18)

  • Filii Caath: Amram et Jesaar, Hebron et Oziel. (Liber Numeri 3, 19)

  • Filii Merari: Moholi et Musi. (Liber Numeri 3, 20)

  • Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. (Liber Numeri 3, 32)

  • Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur. (Liber Numeri 3, 38)

  • Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. (Liber Numeri 3, 39)

  • dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt. (Liber Numeri 3, 48)

  • et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus. (Liber Numeri 3, 51)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: (Liber Numeri 4, 1)

  • ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii, (Liber Numeri 4, 5)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina