pronađen 344 Rezultati za: Fili

  • Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. (Liber Thobis 7, 15)

  • Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat : Heu, heu me, fili mi ! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ ? (Liber Thobis 10, 4)

  • qui fuit nutritius filiæ fratris sui Edissæ, quæ altero nomine vocabatur Esther, et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochæus sibi eam adoptavit in filiam. (Liber Esther 2, 7)

  • Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ. (Liber Iob 1, 2)

  • Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, (Liber Iob 1, 13)

  • Et fuerunt ei septem filii, et tres filiæ. (Liber Iob 42, 13)

  • Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra: deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum. (Liber Iob 42, 15)

  • qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion: (Liber Psalmorum 9, 15)

  • filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. (Liber Psalmorum 44, 10)

  • Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur ; omnes divites plebis. (Liber Psalmorum 44, 13)

  • Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis, (Liber Psalmorum 44, 14)

  • Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine. (Liber Psalmorum 47, 12)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina