Mosaico decorativo

pronađen 4228 Rezultati za: Fe

  • Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. (Liber Thobis 7, 14)

  • Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii. (Liber Thobis 7, 16)

  • Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam. (Liber Thobis 8, 8)

  • Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. (Liber Thobis 8, 18)

  • Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra. (Liber Thobis 8, 19)

  • Statimque præcepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret. (Liber Thobis 8, 20)

  • Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis. (Liber Thobis 8, 22)

  • De omnibus autem quæ possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiæ, et fecit scripturam, ut pars dimidia quæ supererat, post obitum eorum Tobiæ dominio deveniret. (Liber Thobis 8, 24)

  • Indicavitque ei de Tobia filio Tobiæ omnia quæ gesta sunt, fecitque eum secum venire ad nuptias. (Liber Thobis 9, 7)

  • Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis : erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. (Liber Thobis 11, 4)

  • Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. (Liber Thobis 11, 8)

  • Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currere : et data manu puero, occurrit obviam filio suo. (Liber Thobis 11, 10)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina