pronađen 162 Rezultati za: Faciet
Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. (Liber Psalmorum 67, 20)
Quoniam Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam. (Liber Psalmorum 68, 36)
Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. (Liber Psalmorum 71, 4)
Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. (Liber Psalmorum 71, 13)
Quis loquetur potentias Domini ; auditas faciet omnes laudes ejus? (Liber Psalmorum 105, 2)
Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. (Liber Psalmorum 139, 13)
Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. (Liber Psalmorum 144, 19)
Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. (Liber Proverbiorum 4, 27)
Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ. (Liber Proverbiorum 15, 25)
Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet. (Liber Ecclesiastes 8, 3)
Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima. (Liber Ecclesiastes 10, 4)
Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. (Liber Ecclesiasticus 11, 1)