pronađen 4228 Rezultati za: Fé
Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus. (Prophetia Amos 4, 1)
Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. (Prophetia Amos 4, 2)
Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem: et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras. (Prophetia Amos 4, 4)
Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 4, 5)
Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras: et non redistis ad me, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 10)
Quapropter hæc faciam tibi, Israël: postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël. (Prophetia Amos 4, 12)
qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert. (Prophetia Amos 5, 9)
Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. (Prophetia Amos 5, 10)
Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum. (Prophetia Amos 5, 21)
Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyræ tuæ non audiam. (Prophetia Amos 5, 23)
et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis. (Prophetia Amos 5, 26)
Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium. (Prophetia Amos 6, 7)