Mosaico decorativo

pronađen 6596 Rezultati za: Eum

  • Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. (Liber Numeri 24, 17)

  • Et erit Idumæa possessio ejus: hæreditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget. (Liber Numeri 24, 18)

  • Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, (Liber Numeri 25, 1)

  • Initiatusque est Israël Beelphegor: et iratus Dominus, (Liber Numeri 25, 3)

  • ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël. (Liber Numeri 25, 4)

  • Dixitque Moyses ad judices Israël: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. (Liber Numeri 25, 5)

  • Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi. (Liber Numeri 25, 6)

  • ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël: (Liber Numeri 25, 8)

  • Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo. (Liber Numeri 25, 11)

  • Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem fœderis mei, (Liber Numeri 25, 12)

  • et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël. (Liber Numeri 25, 13)

  • Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis. (Liber Numeri 25, 14)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina