pronađen 6596 Rezultati za: Eum
Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israël: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit. (Liber Leviticus 17, 14)
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester: (Liber Leviticus 18, 2)
Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 2)
Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. (Liber Leviticus 19, 13)
Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. (Liber Leviticus 19, 14)
Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. (Liber Leviticus 19, 17)
Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 30)
Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus. (Liber Leviticus 19, 32)
sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 34)
Hæc loqueris filiis Israël: Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terræ lapidabit eum. (Liber Leviticus 20, 2)
Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum. (Liber Leviticus 20, 3)
Quod si negligens populus terræ, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere: (Liber Leviticus 20, 4)