pronađen 6596 Rezultati za: Eum
Quod timet impius veniet super eum ; desiderium suum justis dabitur. (Liber Proverbiorum 10, 24)
Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum. (Liber Proverbiorum 10, 26)
Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. (Liber Proverbiorum 14, 2)
Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. (Liber Proverbiorum 14, 14)
Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis. (Liber Proverbiorum 14, 31)
Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur. (Liber Proverbiorum 15, 12)
Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. (Liber Proverbiorum 16, 5)
Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. (Liber Proverbiorum 16, 26)
Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. (Liber Proverbiorum 16, 29)
Semper jurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. (Liber Proverbiorum 17, 11)
Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. (Liber Proverbiorum 17, 15)
Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum. (Liber Proverbiorum 17, 25)