pronađen 6596 Rezultati za: Eum
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. (Liber Psalmorum 53, 5)
Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. (Liber Psalmorum 54, 5)
Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate. (Liber Psalmorum 54, 9)
Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me. (Liber Psalmorum 54, 17)
Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. (Liber Psalmorum 54, 20)
divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum ; et ipsi sunt jacula. (Liber Psalmorum 54, 22)
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 54, 24)
In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. (Liber Psalmorum 55, 1)
Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, (Liber Psalmorum 55, 7)
Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. (Liber Psalmorum 56, 3)
Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. (Liber Psalmorum 56, 7)
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psalmum dicam. (Liber Psalmorum 56, 8)