pronađen 6596 Rezultati za: Eum
Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ est Sion. (Liber II Paralipomenon 5, 2)
Venerunt itaque ad regem omnes viri Israël in die solemni mensis septimi. (Liber II Paralipomenon 5, 3)
Cumque venissent cuncti seniorum Israël, portaverunt Levitæ arcam, (Liber II Paralipomenon 5, 4)
Rex autem Salomon, et universus cœtus Israël, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. (Liber II Paralipomenon 5, 6)
Nihilque erat aliud in arca, nisi duæ tabulæ quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto. (Liber II Paralipomenon 5, 10)
Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait: (Liber II Paralipomenon 6, 3)
Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens: (Liber II Paralipomenon 6, 4)
A die qua eduxi populum meum de terra Ægypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut ædificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israël: (Liber II Paralipomenon 6, 5)
sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël. (Liber II Paralipomenon 6, 6)
Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël, (Liber II Paralipomenon 6, 7)
dixit Dominus ad eum: Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem: (Liber II Paralipomenon 6, 8)
Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus: et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël. (Liber II Paralipomenon 6, 10)