pronađen 6596 Rezultati za: Eum
Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum. (Liber I Paralipomenon 21, 14)
Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? ego, qui peccavi? ego, qui malum feci? iste grex, quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur. (Liber I Paralipomenon 21, 17)
Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram. (Liber I Paralipomenon 21, 21)
Et ædificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum ; et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti. (Liber I Paralipomenon 21, 26)
Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusæi, immolavit ibi victimas. (Liber I Paralipomenon 21, 28)
Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini. (Liber I Paralipomenon 21, 30)
Dixitque David: Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli. (Liber I Paralipomenon 22, 1)
Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei. (Liber I Paralipomenon 22, 2)
Vocavitque Salomonem filium suum, et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israël. (Liber I Paralipomenon 22, 6)
filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus. (Liber I Paralipomenon 22, 9)
Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum. (Liber I Paralipomenon 22, 10)
Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui. (Liber I Paralipomenon 22, 12)