pronađen 6596 Rezultati za: Eum
Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum. (Liber II Regum 21, 7)
Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses. (Liber II Regum 21, 8)
Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël. (Liber II Regum 21, 9)
Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis: (Liber II Regum 21, 11)
propterea hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambæ aures ejus. (Liber II Regum 21, 12)
et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini. (Liber II Regum 21, 22)
Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza: et regnavit Josias filius ejus pro eo. (Liber II Regum 21, 26)
Et illa respondit eis: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dicite viro qui misit vos ad me: (Liber II Regum 22, 15)
Regi autem Juda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic dicetis: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Pro eo quod audisti verba voluminis, (Liber II Regum 22, 18)
Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem. (Liber II Regum 23, 1)
Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulchra vulgi. (Liber II Regum 23, 6)
Excelsa quoque, quæ erant in Jerusalem ad dexteram partem montis offensionis, quæ ædificaverat Salomon rex Israël Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex. (Liber II Regum 23, 13)