Mosaico decorativo

pronađen 6596 Rezultati za: Eum

  • dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo (Liber II Regum 10, 16)

  • Congregavit ergo Jehu omnem populum, et dixit ad eos: Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius. (Liber II Regum 10, 18)

  • et misit in universos terminos Israël, et venerunt cuncti servi Baal: non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal: et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum. (Liber II Regum 10, 21)

  • Delevit itaque Jehu Baal de Israël: (Liber II Regum 10, 28)

  • verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan. (Liber II Regum 10, 29)

  • Dixit autem Dominus ad Jehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. (Liber II Regum 10, 30)

  • Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israël. (Liber II Regum 10, 31)

  • In diebus illis cœpit Dominus tædere super Israël: percussitque eos Hazaël in universis finibus Israël, (Liber II Regum 10, 32)

  • a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroër, quæ est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan. (Liber II Regum 10, 33)

  • Reliqua autem verborum Jehu, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël? (Liber II Regum 10, 34)

  • Et dormivit Jehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria: et regnavit Joachaz filius ejus pro eo. (Liber II Regum 10, 35)

  • Dies autem quos regnavit Jehu super Israël, viginti et octo anni sunt in Samaria. (Liber II Regum 10, 36)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina