pronađen 946 Rezultati za: Erit
Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur. (Liber Isaiae 32, 15)
Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum. (Liber Isaiae 32, 17)
Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia ; timor Domini ipse est thesaurus ejus. (Liber Isaiae 33, 6)
Laxati sunt funiculi tui, et non prævalebunt ; sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia prædarum multarum ; claudi diripient rapinam. (Liber Isaiae 33, 23)
Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur ; et erit terra ejus in picem ardentem. (Liber Isaiae 34, 9)
Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam. (Liber Isaiae 34, 10)
Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ, et paliurus in munitionibus ejus ; et erit cubile draconum, et pascua struthionum. (Liber Isaiae 34, 13)
tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine ; (Liber Isaiae 35, 6)
et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci. (Liber Isaiae 35, 7)
Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam. (Liber Isaiae 35, 8)
Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi ; et ambulabunt qui liberati fuerint. (Liber Isaiae 35, 9)
Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere ; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. (Liber Isaiae 37, 30)