pronađen 1299 Rezultati za: Ergo
Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. (Liber Iob 1, 12)
Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva. (Liber Iob 2, 6)
Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. (Liber Iob 5, 1)
Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: (Liber Iob 5, 17)
Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? (Liber Iob 9, 14)
Terra data est in manus impii ; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est? (Liber Iob 9, 24)
Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, (Liber Iob 10, 20)
Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? (Liber Iob 12, 2)
Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite. (Liber Iob 13, 6)
lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes. (Liber Iob 14, 19)
Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat? (Liber Iob 17, 15)
Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum. (Liber Iob 18, 21)