pronađen 2192 Rezultati za: Eos
Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: (Evangelium secundum Lucam 6, 47)
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. (Evangelium secundum Lucam 7, 44)
Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. (Evangelium secundum Lucam 7, 45)
Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos. (Evangelium secundum Lucam 7, 46)
Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 21)
Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. (Evangelium secundum Lucam 9, 11)
Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. (Evangelium secundum Lucam 9, 26)
Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem. (Evangelium secundum Lucam 9, 34)
At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo. (Evangelium secundum Lucam 9, 45)
Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset. (Evangelium secundum Lucam 9, 46)
Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra. (Evangelium secundum Lucam 11, 48)
Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. (Evangelium secundum Lucam 11, 52)