pronađen 2391 Rezultati za: Enim
coluimus enim deos eorum. Justus es Domine: (Liber Esther 14, 7)
Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex constituta est. (Liber Esther 15, 13)
Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. (Liber Esther 15, 17)
Hanc enim diem, Deus omnipotens, mœroris et luctus, eis vertit in gaudium. (Liber Esther 16, 21)
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)
Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. (Liber Iob 2, 11)
Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem. (Liber Iob 2, 13)
Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem (Liber Iob 3, 13)
Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? (Liber Iob 6, 11)
Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. (Liber Iob 7, 16)
Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam (Liber Iob 8, 8)
Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur. (Liber Iob 8, 19)