pronađen 2391 Rezultati za: Enim
Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. (Epistula I ad Corinthios 15, 53)
Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. (Epistula I ad Corinthios 16, 7)
Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi. (Epistula I ad Corinthios 16, 9)
Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus. (Epistula I ad Corinthios 16, 11)
refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt. (Epistula I ad Corinthios 16, 18)
Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. (Epistula II ad Corinthios 1, 8)
Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, (Epistula II ad Corinthios 1, 13)
Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. (Epistula II ad Corinthios 1, 19)
Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. (Epistula II ad Corinthios 1, 20)
Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me? (Epistula II ad Corinthios 2, 2)
Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. (Epistula II ad Corinthios 2, 9)