pronađen 2391 Rezultati za: Enim
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor? (Epistula ad Romanos 3, 7)
Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, (Epistula ad Romanos 3, 9)
quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. (Epistula ad Romanos 3, 20)
Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: (Epistula ad Romanos 3, 22)
omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. (Epistula ad Romanos 3, 23)
Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. (Epistula ad Romanos 3, 28)
Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. (Epistula ad Romanos 4, 2)
Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. (Epistula ad Romanos 4, 3)
Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam. (Epistula ad Romanos 4, 9)
Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei. (Epistula ad Romanos 4, 13)
Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio. (Epistula ad Romanos 4, 14)
Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio. (Epistula ad Romanos 4, 15)