pronađen 2391 Rezultati za: Enim
Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit. (Prophetia Ezechielis 21, 21)
multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti. (Prophetia Ezechielis 23, 19)
Hæc enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam. (Prophetia Ezechielis 23, 46)
Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere. (Prophetia Ezechielis 24, 7)
Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum: erat enim radix illius juxta aquas multas. (Prophetia Ezechielis 31, 7)
In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus: in circuitu ejus sepulchrum illius: omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. Dederunt enim terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum: in medio interfectorum positi sunt. (Prophetia Ezechielis 32, 25)
Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. (Prophetia Ezechielis 33, 18)
Et cum venerit quod prædictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos. (Prophetia Ezechielis 33, 33)
Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor: neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant: (Prophetia Ezechielis 34, 8)
Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël: prope enim est ut veniat. (Prophetia Ezechielis 36, 8)
Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quæ in se invicem plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum. (Prophetia Ezechielis 41, 24)
Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnæ atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta. (Prophetia Ezechielis 42, 6)