pronađen 4364 Rezultati za: Ejus
Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum ; (Prophetia Osee 2, 2)
Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam ejus. (Prophetia Osee 2, 9)
Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus ; et vir non eruet eam de manu mea ; (Prophetia Osee 2, 10)
et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus. (Prophetia Osee 2, 11)
Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit: Mercedes hæ meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei ; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri. (Prophetia Osee 2, 12)
Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. (Prophetia Osee 2, 14)
Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem ; et canet ibi juxta dies juventutis suæ, et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti. (Prophetia Osee 2, 15)
Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum. (Prophetia Osee 2, 17)
Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia. (Prophetia Osee 2, 23)
Et post hæc revertentur filii Israël, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum. (Prophetia Osee 3, 5)
Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. (Prophetia Osee 4, 9)
Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. (Prophetia Osee 4, 12)