pronađen 4364 Rezultati za: Ejus
Canite tuba, præparentur omnes: et non est qui vadat ad prælium: ira enim mea super universum populum ejus. (Prophetia Ezechielis 7, 14)
Et vidi: et ecce similitudo quasi aspectus ignis: ab aspectu lumborum ejus et deorsum, ignis: et a lumbis ejus et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri. (Prophetia Ezechielis 8, 2)
Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus: et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum. (Prophetia Ezechielis 9, 2)
et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus. (Prophetia Ezechielis 9, 4)
Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est. (Prophetia Ezechielis 10, 7)
Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis. (Prophetia Ezechielis 11, 6)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes: et educam vos de medio ejus. (Prophetia Ezechielis 11, 7)
Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia. (Prophetia Ezechielis 11, 9)
Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israël judicabo vos, (Prophetia Ezechielis 11, 11)
Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa. (Prophetia Ezechielis 11, 18)
Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur ; in caligine egredietur: parietem perfodient, ut educant eum ; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram. (Prophetia Ezechielis 12, 12)
Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos. (Prophetia Ezechielis 12, 14)