Mosaico decorativo

pronađen 4364 Rezultati za: Ejus

  • In omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël, et post mortem ejus annis multis. (Liber Iudith 16, 30)

  • quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni ejus exordium fuit. (Liber Esther 1, 2)

  • Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, præcepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant, (Liber Esther 1, 10)

  • ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde. (Liber Esther 1, 11)

  • Placuit consilium ejus regi et principibus: fecitque rex juxta consilium Mamuchan, (Liber Esther 1, 21)

  • dixeruntque pueri regis ac ministri ejus: Quærantur regi puellæ virgines ac speciosæ, (Liber Esther 2, 2)

  • qui fuit nutritius filiæ fratris sui Edissæ, quæ altero nomine vocabatur Esther, et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochæus sibi eam adoptavit in filiam. (Liber Esther 2, 7)

  • Quæ placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et præcepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedissequas ejus ornaret atque excoleret. (Liber Esther 2, 9)

  • Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni ejus. (Liber Esther 2, 16)

  • Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres: et posuit diadema regni in capite ejus, fecitque eam regnare in loco Vasthi. (Liber Esther 2, 17)

  • necdum prodiderat Esther patriam et populum suum, juxta mandatum ejus. Quidquid enim ille præcipiebat, observabat Esther: et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat. (Liber Esther 2, 20)

  • Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat. (Liber Esther 3, 1)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina