pronađen 1710 Rezultati za: Ego
loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus. (Prophetia Ezechielis 37, 19)
Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam. (Prophetia Ezechielis 37, 21)
neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos: et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. (Prophetia Ezechielis 37, 23)
Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum. (Prophetia Ezechielis 37, 28)
Et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal. (Prophetia Ezechielis 38, 3)
Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus, dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas. (Prophetia Ezechielis 38, 13)
Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 38, 23)
Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal. (Prophetia Ezechielis 39, 1)
Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 5)
Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 39, 6)
Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius: et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël. (Prophetia Ezechielis 39, 7)
Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem. (Prophetia Ezechielis 39, 17)