pronađen 1710 Rezultati za: Ego
Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur ; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. (Liber Ecclesiastes 8, 12)
Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita? (Liber Ecclesiastes 9, 16)
Ego flos campi, et lilium convallium. (Canticum Canticorum 2, 1)
Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, (Canticum Canticorum 2, 16)
Sponsa. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Sponsus. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. (Canticum Canticorum 5, 2)
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. (Canticum Canticorum 6, 2)
Sponsa. Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. (Canticum Canticorum 7, 10)
Sponsa. Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens. (Canticum Canticorum 8, 10)
Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est: et in ventre matris figuratus sum caro ; (Liber Sapientiae 7, 1)
Et ego natus accepi communem aërem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. (Liber Sapientiae 7, 3)
quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ ; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum. (Liber Sapientiae 9, 5)
Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. (Liber Ecclesiasticus 24, 5)