pronađen 1710 Rezultati za: Ego
et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. (Evangelium secundum Ioannem 8, 29)
Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 38)
Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit. (Evangelium secundum Ioannem 8, 42)
Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. (Evangelium secundum Ioannem 8, 45)
Respondit Jesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. (Evangelium secundum Ioannem 8, 49)
Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et judicet. (Evangelium secundum Ioannem 8, 50)
Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, (Evangelium secundum Ioannem 8, 54)
et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 55)
Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 58)
Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum. (Evangelium secundum Ioannem 9, 9)
Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. (Evangelium secundum Ioannem 9, 39)
Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. (Evangelium secundum Ioannem 10, 7)