pronađen 1710 Rezultati za: Ego
Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum. (Prophetia Malachiae 2, 3)
Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. (Prophetia Malachiae 2, 9)
Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 1)
Ego enim Dominus, et non mutor: et vos filii Jacob, non estis consumpti. (Prophetia Malachiae 3, 6)
Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. (Prophetia Malachiae 3, 17)
Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 4, 3)
Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. (Prophetia Malachiae 4, 5)
et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 8)
Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 11)
Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? (Evangelium secundum Matthaeum 3, 14)
Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 22)
Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 28)