pronađen 1710 Rezultati za: Ego
Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. (Prophetia Amos 6, 8)
Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Trullam cæmentarii. Et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israël ; non adjiciam ultra superinducere eum. (Prophetia Amos 7, 8)
Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetæ: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros. (Prophetia Amos 7, 14)
Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israël, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram. (Prophetia Amos 9, 9)
Et dixit ad eos: Hebræus ego sum, et Dominum Deum cæli ego timeo, qui fecit mare et aridam. (Prophetia Ionae 1, 9)
Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos. (Prophetia Ionae 1, 12)
Et ego dixi: Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum ; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum. (Prophetia Ionae 2, 5)
Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quæcumque vovi, reddam pro salute Domino. (Prophetia Ionae 2, 10)
Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et prædica in ea prædicationem quam ego loquor ad te. (Prophetia Ionae 3, 2)
Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem. (Prophetia Ionae 4, 9)
et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa? (Prophetia Ionae 4, 11)
Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi: quoniam tempus pessimum est. (Prophetia Michaeae 2, 3)