pronađen 1007 Rezultati za: Ecce
Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: (Evangelium secundum Ioannem 16, 29)
ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est. (Evangelium secundum Ioannem 16, 32)
Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ dixerim ego. (Evangelium secundum Ioannem 18, 21)
Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. (Evangelium secundum Ioannem 19, 4)
(Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo. (Evangelium secundum Ioannem 19, 5)
Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester. (Evangelium secundum Ioannem 19, 14)
Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus. (Evangelium secundum Ioannem 19, 26)
Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. (Evangelium secundum Ioannem 19, 27)
Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, (Actus Apostolorum 1, 10)
Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? (Actus Apostolorum 2, 7)
Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. (Actus Apostolorum 5, 9)
Adveniens autem quidam, nuntiavit eis: Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum. (Actus Apostolorum 5, 25)