pronađen 1846 Rezultati za: Eam
Quasi is qui arat et seminat accede ad eam, et sustine bonos fructus illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 19)
Investiga illam, et manifestabitur tibi: et continens factus, ne derelinquas eam: (Liber Ecclesiasticus 6, 28)
Stolam gloriæ indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi. (Liber Ecclesiasticus 6, 32)
Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. (Liber Ecclesiasticus 11, 32)
In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam. (Liber Ecclesiasticus 12, 15)
Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo. (Liber Ecclesiasticus 15, 7)
quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi. (Liber Ecclesiasticus 15, 10)
Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem. (Liber Ecclesiasticus 18, 28)
Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personæ autem acceptione perdet se. (Liber Ecclesiasticus 20, 24)
et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus. (Liber Ecclesiasticus 24, 21)
Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam. (Liber Ecclesiasticus 24, 38)
Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. (Liber Ecclesiasticus 27, 29)