pronađen 699 Rezultati za: Duo

  • Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. (Actus Apostolorum 12, 6)

  • Erant autem omnes viri fere duodecim. (Actus Apostolorum 19, 7)

  • Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. (Actus Apostolorum 19, 22)

  • Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, (Actus Apostolorum 23, 23)

  • Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem: (Actus Apostolorum 24, 11)

  • in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex. (Actus Apostolorum 26, 7)

  • In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit. (Actus Apostolorum 28, 7)

  • Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo. (Actus Apostolorum 28, 12)

  • An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una. (Epistula I ad Corinthios 6, 16)

  • Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur. (Epistula I ad Corinthios 14, 27)

  • Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent. (Epistula I ad Corinthios 14, 29)

  • Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. (Epistula II ad Corinthios 13, 1)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina