pronađen 635 Rezultati za: Domum
Et adduxit me per viam portæ aquilonis in conspectu domus: et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini: et cecidi in faciem meam. (Prophetia Ezechielis 44, 4)
Et dices ad exasperantem me domum Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israël: (Prophetia Ezechielis 44, 6)
eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam: et offertis panes meos, adipem et sanguinem, et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris. (Prophetia Ezechielis 44, 7)
et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui. (Prophetia Danielis 1, 2)
Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium, (Prophetia Danielis 2, 17)
Responditque rex, et ait: Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, et in gloria decoris mei? (Prophetia Danielis 4, 27)
Regina autem pro re, quæ acciderat regi et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex, in æternum vive ! non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur. (Prophetia Danielis 5, 10)
Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat. (Prophetia Danielis 6, 10)
Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo. (Prophetia Danielis 6, 18)
Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia. (Prophetia Danielis 13, 6)
Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se. (Prophetia Danielis 13, 13)
Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. (Prophetia Danielis 14, 28)