pronađen 3336 Rezultati za: Dominus
narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. (Liber Exodus 18, 8)
Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum. (Liber Exodus 18, 9)
Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Ægypti. (Liber Exodus 18, 10)
Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos. (Liber Exodus 18, 11)
Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël : (Liber Exodus 19, 3)
Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. (Liber Exodus 19, 7)
Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum, (Liber Exodus 19, 8)
ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum. (Liber Exodus 19, 9)
Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. (Liber Exodus 19, 11)
Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis. (Liber Exodus 19, 18)
Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, (Liber Exodus 19, 20)
Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. (Liber Exodus 19, 24)
