Mosaico decorativo

pronađen 3336 Rezultati za: Dominus

  • Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut præceperat mihi Dominus. (Liber Ieremiae 13, 5)

  • Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi. (Liber Ieremiae 13, 6)

  • Hæc dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam: (Liber Ieremiae 13, 9)

  • Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israël, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam: et non audierunt. (Liber Ieremiae 13, 11)

  • Dices ergo ad eos sermonem istum: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino? (Liber Ieremiae 13, 12)

  • Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus, et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate. (Liber Ieremiae 13, 13)

  • Et dispergam eos virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus. Non parcam, et non concedam: neque miserebor, ut non disperdam eos. (Liber Ieremiae 13, 14)

  • Audite, et auribus percipite: nolite elevari, quia Dominus locutus est. (Liber Ieremiae 13, 15)

  • Hæc sors tua, parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio. (Liber Ieremiae 13, 25)

  • Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum. (Liber Ieremiae 14, 10)

  • Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum. (Liber Ieremiae 14, 11)

  • Et dicit Dominus ad me: Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis. (Liber Ieremiae 14, 14)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina