Mosaico decorativo

pronađen 3336 Rezultati za: Dominus

  • Creavi fructum labiorum pacem ; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum. (Liber Isaiae 57, 19)

  • Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. (Liber Isaiae 57, 21)

  • Tunc invocabis, et Dominus exaudiet ; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest ; (Liber Isaiae 58, 9)

  • Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit ; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ. (Liber Isaiae 58, 11)

  • Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, prædæ patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. (Liber Isaiae 59, 15)

  • et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus. (Liber Isaiae 59, 20)

  • Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum. (Liber Isaiae 59, 21)

  • Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos ; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. (Liber Isaiae 60, 2)

  • et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis ; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob. (Liber Isaiae 60, 16)

  • Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. (Liber Isaiae 60, 19)

  • Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. (Liber Isaiae 60, 20)

  • Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud. (Liber Isaiae 60, 22)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina