pronađen 3336 Rezultati za: Dominus
Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum. (Liber Isaiae 7, 17)
Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti, et api quæ est in terra Assur ; (Liber Isaiae 7, 18)
In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam. (Liber Isaiae 7, 20)
Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare. (Liber Isaiae 8, 1)
et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere ; Festina prædari: (Liber Isaiae 8, 3)
Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens: (Liber Isaiae 8, 5)
propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus ; (Liber Isaiae 8, 7)
Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens: (Liber Isaiae 8, 11)
Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion: (Liber Isaiae 8, 18)
Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israël. (Liber Isaiae 9, 8)
Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet. (Liber Isaiae 9, 11)
Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una. (Liber Isaiae 9, 14)