Mosaico decorativo

pronađen 3344 Rezultati za: Dominus Promissionem

  • ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: (Liber Numeri 22, 8)

  • Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. (Liber Numeri 22, 13)

  • Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. (Liber Numeri 22, 19)

  • Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio? (Liber Numeri 22, 28)

  • Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. (Liber Numeri 22, 31)

  • Dixitque Balaam ad Balac: Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi. (Liber Numeri 23, 3)

  • Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris. (Liber Numeri 23, 5)

  • Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? (Liber Numeri 23, 8)

  • Cui ille respondit: Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus? (Liber Numeri 23, 12)

  • Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei. (Liber Numeri 23, 16)

  • Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locutus est Dominus? (Liber Numeri 23, 17)

  • Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. (Liber Numeri 23, 21)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina