Mosaico decorativo

pronađen 4456 Rezultati za: Dominus Deus

  • Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël. (Liber Numeri 35, 34)

  • Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri: (Liber Numeri 36, 2)

  • Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho. (Liber Numeri 36, 13)

  • Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis, (Liber Deuteronomii 1, 3)

  • Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis: (Liber Deuteronomii 1, 6)

  • En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos. (Liber Deuteronomii 1, 8)

  • Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi. (Liber Deuteronomii 1, 10)

  • (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.) (Liber Deuteronomii 1, 11)

  • Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, (Liber Deuteronomii 1, 19)

  • dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis: (Liber Deuteronomii 1, 20)

  • vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas. (Liber Deuteronomii 1, 21)

  • sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt: Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 1, 25)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina