Mosaico decorativo

pronađen 4456 Rezultati za: Dominus Deus

  • quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. (Epistula II ad Corinthios 4, 6)

  • Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. (Epistula II ad Corinthios 5, 5)

  • quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. (Epistula II ad Corinthios 5, 19)

  • qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Epistula II ad Corinthios 6, 16)

  • Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: (Epistula II ad Corinthios 6, 17)

  • et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens. (Epistula II ad Corinthios 6, 18)

  • Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi. (Epistula II ad Corinthios 7, 6)

  • Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. (Epistula II ad Corinthios 9, 7)

  • Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, (Epistula II ad Corinthios 9, 8)

  • Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. (Epistula II ad Corinthios 10, 8)

  • Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. (Epistula II ad Corinthios 10, 13)

  • Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat. (Epistula II ad Corinthios 10, 18)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina