pronađen 4456 Rezultati za: Dominus Deus
Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens deus? an non vides quanta comedat et bibat quotidie? (Prophetia Danielis 14, 5)
Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens: adora ergo eum. (Prophetia Danielis 14, 23)
Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 24)
Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus. (Prophetia Danielis 14, 36)
Et ait Daniel: Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te. (Prophetia Danielis 14, 37)
Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 40)
Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino. (Prophetia Osee 1, 2)
Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël. (Prophetia Osee 1, 4)
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. (Prophetia Osee 2, 13)
Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me, Vir meus, et non vocabit me ultra Baali. (Prophetia Osee 2, 16)
Et sponsabo te mihi in fide ; et scies quia ego Dominus. (Prophetia Osee 2, 20)
Et erit in die illa: exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram. (Prophetia Osee 2, 21)