Mosaico decorativo

pronađen 4456 Rezultati za: Dominus Deus

  • Et dixit ad me: Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. (Prophetia Ezechielis 9, 9)

  • Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Hæc dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi. (Prophetia Ezechielis 11, 5)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes: et educam vos de medio ejus. (Prophetia Ezechielis 11, 7)

  • Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 11, 8)

  • Gladio cadetis: in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 11, 10)

  • et scietis quia ego Dominus: quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati. (Prophetia Ezechielis 11, 12)

  • Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël? (Prophetia Ezechielis 11, 13)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt. (Prophetia Ezechielis 11, 16)

  • Propterea loquere: Hæc dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël. (Prophetia Ezechielis 11, 17)

  • Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 11, 21)

  • Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 7)

  • Dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 10)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina