Mosaico decorativo

pronađen 4456 Rezultati za: Dominus Deus

  • Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea: folium defluxit, et dedi eis quæ prætergressa sunt. (Liber Ieremiae 8, 13)

  • Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino. (Liber Ieremiae 8, 14)

  • Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio: et mordebunt vos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 8, 17)

  • Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis? (Liber Ieremiae 8, 19)

  • Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 9, 3)

  • Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 9, 6)

  • Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos: quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei? (Liber Ieremiae 9, 7)

  • Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea? (Liber Ieremiae 9, 9)

  • Et dixit Dominus: Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea, (Liber Ieremiae 9, 13)

  • idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis. (Liber Ieremiae 9, 15)

  • Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant: et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent: (Liber Ieremiae 9, 17)

  • Loquere: Hæc dicit Dominus: Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi fœnum post tergum metentis, et non est qui colligat. (Liber Ieremiae 9, 22)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina