Mosaico decorativo

pronađen 4456 Rezultati za: Dominus Deus

  • Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. (Liber Isaiae 45, 21)

  • Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius. (Liber Isaiae 45, 22)

  • Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei. (Liber Isaiae 46, 9)

  • Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israël. (Liber Isaiae 47, 4)

  • De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. (Liber Isaiae 48, 2)

  • Congregamini, omnes vos, et audite: quis de eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis. (Liber Isaiae 48, 14)

  • Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. (Liber Isaiae 48, 16)

  • Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. (Liber Isaiae 48, 17)

  • Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate: auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob. (Liber Isaiae 48, 20)

  • Non est pax impiis, dicit Dominus. (Liber Isaiae 48, 22)

  • Audite, insulæ, et attendite, populi de longe: Dominus ab utero vocavit me ; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. (Liber Isaiae 49, 1)

  • Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur ; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. (Liber Isaiae 49, 5)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina