pronađen 4456 Rezultati za: Dominus Deus
Onus Ægypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus, et cor Ægypti tabescet in medio ejus, (Liber Isaiae 19, 1)
Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. (Liber Isaiae 19, 4)
Ubi nunc sunt sapientes tui? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum. (Liber Isaiae 19, 12)
Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis ; et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. (Liber Isaiae 19, 14)
Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum in die illa ; et colent eum in hostiis et in muneribus ; et vota vovebunt Domino, et solvent. (Liber Isaiae 19, 21)
Et percutiet Dominus Ægyptum plaga, et sanabit eam ; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. (Liber Isaiae 19, 22)
cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio ; hæreditas autem mea Israël. (Liber Isaiae 19, 25)
in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. (Liber Isaiae 20, 2)
Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam ; (Liber Isaiae 20, 3)
Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. (Liber Isaiae 21, 6)
Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. (Liber Isaiae 21, 16)
Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est. (Liber Isaiae 21, 17)