Mosaico decorativo

pronađen 4456 Rezultati za: Dominus Deus

  • Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit. (Liber Proverbiorum 21, 31)

  • Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. (Liber Proverbiorum 22, 2)

  • Fovea profunda os alienæ: cui iratus est Dominus, incidet in eam. (Liber Proverbiorum 22, 14)

  • quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus. (Liber Proverbiorum 22, 23)

  • ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. (Liber Proverbiorum 24, 18)

  • prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. (Liber Proverbiorum 25, 22)

  • Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus. (Liber Proverbiorum 29, 13)

  • Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait: (Liber Proverbiorum 30, 1)

  • ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei. (Liber Proverbiorum 30, 9)

  • et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. (Liber Ecclesiastes 1, 13)

  • Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam ; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo ; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis. (Liber Ecclesiastes 2, 26)

  • Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea. (Liber Ecclesiastes 3, 10)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina